previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes. [p. 438] Adversa eius nec deserueris nec optaveris ; multa nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident. [2] Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ; exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare. [3] Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet ; qui nihil aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet per- venire, quod est pessimae voluntatis. [4] " Ista," inquit, " festinatio nimium grati est ! " Id apertius exprimere non possum, quam si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris : " Quando isto carebo ? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas, iniquius [p. 440] est ; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis. [5] Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris ; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui an vis ? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret !

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: